monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 36 > sectio 45 > sectio 97 > sectio 5 > 9 > csg51.136 > bnf9389.333 > sectio 61 > sectio 6 > sectio 12 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 31
Sed et tunc in ultimo die turbatio orbis terrarum fiet; cum ego Deus quatuor elementa abluam, cum illo quod mortale in carne hominis est, et tunc in consummatione saeculi plenum gaudium sobolis Ecclesiae erit. Ut enim praedictum est, in sex diebus perfecit Deus opera sua. Quinque dies, quinque numeri saeculi sunt, in sexto nova miracula in terris propalata sunt velut in sexta die primus homo formatus est.